- INDICTIO Belli
- INDICTIO Bellinecessario praemittenda cum pro re una res alia, aut pro debito res debitoris invaditur, multoque magis, si res eorum, qui debitori sunt, occupare quis velit; tunc enim interpellatio requiritur, quâ constet, alio modo fieri nequire, ut nostrum aut nobis debitum consequamur. Sic etiam, antequam summam potestatem habens imperatur ex debito aut delicto subditi, interpellatio intercedat oportet, quae illum in culpa constituat, ex qua aut damnum dare censeatur, aut et ipse delinquere. Imo et ubi ius naturae non praeicipit tale quid fieri, ut cum vis illata arcetur, aut ab eo ipso qui deliquit, poena deposcitur, qut cum dominus rei suae manum vult inicere, honeste tamen et laudabiliter interpellatio huiusmodi interponitur, puta ut ab offendendo abstineatur, aut delictum paenitentiâ et satissactione expietur: secundum illud,Extrema primo nemo tentavit loca.H. Grot. de Iure Belli et Pacis l. 3. c. 3. Quibus vero ritibus id fieri solitum. Vide supra, ubi de Bello, Clarigatione, Denuntiatione belli, Fetialibus etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.